- HYPORCHEMA
- HYPORCHEMAGraece Υ῾πόρχημα, poematis genus laxum ac remissum, gestuosum tamen et affectuum plenum: quale Pratinae Poetae Phliasii, pyrrhichiis refertum, ob celeritatem, exhibet Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 47. cuius initium:Τίς ὁ θόρυβος ὅδε;τίνα τάδε τὰ χορἐυ ——μάτα; τίς ὕβρις ἔμολενἐπὶ διονυσιάδαπολυπαταγαθυμέλαν;ἐμὸς ἐμὸς ὁβρόμιος. ἐμὲ δεῖκελαδεῖν:ἐμὲ δεῖπλαταγεῖν.Cuiusmodi cantiones non sine thyrso ac face saltatae videntur. Harmonia inde Hyporchematica appellata, ex Pyrrhicica et Gymnopaedica mista: quam Cretensium propriam, plenam lusus, idem facit, ubi de Cordacis speciebus l. eod. c. 18. Imo canticum omne, quod cum saltatione peragebatur, ὑπόρχημα. Sic cantica, quae in comoediis Latinis ad manum ab histrionibus saltabantur, vera ὑπορχήματα fuêre, uti et Eunapius in Aedesio testatur, ubi Aristophani id primum in scena factum ait. Satyrica item: quae utraque ad tibiam cantabantur ac saltabantur; sicut ad lyram ea, quae Pindarus scripst. Atqueis, qui sub cantu tibiae autlyrae aut alterius cuiuslibet organi saltabat, proprie dicebatur ὑπορχήςαςθαι. Sic accipiendum apud Plutarch. Sympos. l. 7. c. 11. ὑπόρχημα Πανὸς et Σατύρου, de Panis et Satyri saltatione sub tibicine. Cuiusmodi ὑπορχήματα, Bathyllus, Pantomimus ille celebris sub Aug. in sua saltatione exhibebat, quae revera fuit ὑπορχηςτικὴ. Uniformis enim ac simplex erat et nibil aliud ferme quam saltabat: nullam quippe moram, nullum πάθος admittebat, sed concitatissimo ferebatur motu; cuiusmodi φορευτικὰ χήματα Baccho et Veneri adsignat Lucian. περὶ ὀρχήσ. Cum contra Pyladaea saltatio ὀγκώδης, tragica et cothurnata eslet. Vide de utraque Salmas. ad Vopisc. Carin. et hîc ubi de Bathyllo ac Pylade. Primum autem Thaletem in Creta composuisse τὰ ὑπορχήματα in Pyrrhichen, quae saltatio Κρητικὴ dicebatur, hincque omne genus Υ῾πορχήματα, Κρητικὰ, Cretiea dicenda, tradit Sosibius apud Pindari Scholiasten vide Salmas. eund. ad Solin. p. 171. ut et supra Dactylicae tibiae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.